Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum
sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo
Duram provinciae Babylonis
itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas
magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque
principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam
erexerat Nabuchodonosor rex
tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces
et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et
universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem
statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in
conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus
et linguis
in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis
musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit
Nabuchodonosor rex
si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur
in fornacem ignis ardentis
post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum
tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae
et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et
linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat
Nabuchodonosor rex
statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei
accusaverunt Iudaeos
dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum
tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae
et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam
auream
si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem
ignis ardentem
sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera
regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti
contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam
auream quam erexisti non adorant
tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut
adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti
sunt in conspectu regis
pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac
Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam
constitui non adoratis
nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum
tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae
omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam
quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in
fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de
manu mea
respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi
Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de
camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non
colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei
illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et
praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi
consuerat
et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis
pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem
ignis ardentem
et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et
calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis
ardentis
nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis
porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago
interfecit flamma ignis
viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago
ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati